FORTUNA

FORTUNA
FORTUNA
Dea antiquis credita. Calva, caeca, et rotae insistens fingebatur. Apud Rom. Bona dicta, in nummo Antonini Getae, dextrâ rotae innixa, laevâ cornu copiae tenens: Aurea, in nummo Adriani, cum alis, clavo incumbens: Pacifica, in nummo Antonini Pii, innixa clavo, et cornu copiae tenens, cum lemmate, Fortuna obsequens et S. C. Item, lauri ramum gestans, etc. repraesentata est. Barbata, Conservatrix, Equestris, Privata, etc. porro dicta August. de Civit. D. c. 18. Spartian. in Seu. Plutarch. de Fort. Rom. Suet. in Domit. Angelonus Hist. Aug. Balduinus Iconol. Morerius Iuv. Sat. x. l. 4. v. u. c. 366.
Te facimus Fortuna Deam, caeloque locamus.
De Fortuna prolixe disserit N. Comes Mythol. 49. Nic. Lloydius. Quasi Vortuna, a volubilitate. Nam quae prius a vorto dicta est Vortuna, postea mutato V. in digamma F. affinem literam, Fortuna appellari coepit. Haec in Selectorum quidem Deorum numero non fuit, interim potentissima habita est, et pluribus nominibus ornata, de quibus paulo post Hinc servus ille Pseudolus, apud Plaut. Pseud. Act. 2. sc. 4. v. 12. et seqq.
Centum doctum hominum consilia haec devincit Dea
Fortuna, atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortu, na utitur,
Ita praecellet, atque exinde sapere eum omnes dicimus.
Imo quidquid ductu alicuius Imperatoris feliciter gestum esset, id ome Fortunae dabatur. Quam bellicum casum exponit Serv. ad Aen. l. 9. v. 41.
Si qua interea Fortuna fuisset,
Alii Fatum: Nonnulli auspicia appellant: atqueve adeo, etiam absente Duce, prospere gesta eius Fortunae imputabantur. Nota Timothei Atheniensis felicitas, quamdiu caeco huic Numini rerum suarum cursum ascriptum ivit: qui quamprimum suae prudentiae quidquam attribuere coepit, aut fortitudini, minus prosper fuit: et Sulla Romanus felix, quam fortis, dici maluit. Quomodo effigiaretur eius icon, notum, et exprimit illud Pacuv. ut refert auctor l. 1. Rhetor. ad Herennitum.
Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent Philosophi,
Saxoque illam globoso instare praedicant volubilem etc.
Apud Lactant. div. Instit. l. 3. c. 29. Simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingitur. Qualem pro Virgine in astra nonnulli retuletunt; non viz. quae caeca et sine capite fingebatur; sed quae felicitatis et abundantiae habebat significationem, quaequeve eadem cum Iside ac Cerere, uti videre est apud Hygin. et Avien. Atqueve hoc modo Fortuna Principis et Fortuna Regia et Augusta, in nummis et saxis veteribus exsculpta visitur. Salmas. ad Solin. p. 1236. Alii alas quoqueve ei tribuunt: Horat. Carm. l. 3. Od. 29 v. 53.
—— si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit ——
Primus ei Romae templum dedicavit Ancus Martius, sorore Numae natus, Virilemque cognominavit, teste Plutarch. de Fortuna Rom. Meminit templi P. Victor in descript. XVI. urbis reg. Post Ancum plurima eidem templa posuit Serv. Tull. Primigeniae nempe, Consequentis, Privatae et Viscosae: alii dein eum sequuti aliis nominibus eam consecrarunt, ut infra dicetur. Sed et Fortunam auream, velut pignus Maiestatis, in cubiculis suis Romani Principes habuêre, Suet. Iul. c. 7. et in Sulpic. Galb. c. 4. quam morituri ad eum transmittebant, qui illis esset successurus. Iul. Capitolin. in Antonino Pio, Fortunam auream, quae in cubiculo Principum poni solebat, transferri ad eum iussit. Vide eundem in Marco et Spartian. in Seu. Ad quem morem allusit Marcellin cum recensens ea, quae Valentiniani obitum
praecessêrunt, inter alia uxorem per quetem visam capillis passis amictuqueve squalenti horridam, fortunam eius esse cum teiro habitu iam discessuram, aestimatum fuisse ait. Non vero is antiquior ignis praelatione fuit, cuius mentio in eorundem Principum historiis demum: nam Domitianus Minervae simulacrum in cubiculo habuit Suet. in Flav. Domit. c. 15. Casaub. ad Iul. c. 5. Nec omittendum, quod, uti Genios ita et Fortunas suas, variis locis adscripserint Vett. qua de re pluribus agit C. Barth. Comm. Superstition. Animadvers. Rutilianis l. 1. c. 126. et ad Stat. Theb. l. 1. v. 326.
—— Seu praevia ducit Erinnys,
Seu Fors illa viae,
Quanto melius praedictus Pseudolus,
—— Fortunam negat
Esse ullam ——
cuius ne nomen quidem Homeri tempore Graeci habuêre. Cum sapientissimo Dei O. M. consilio omnia in hoc rerum humanarum Theatro, maxima, medioxuma, minima, potenter gubernentur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. rom l. 2. c. 16. cum Paralipom. Thom. Dempsteri: plura vide de Fortuna, ut quomodo a Chaldaeis et Philosophis, tum ad Aethera, tum ad Solem Lunamque reducta: quomodo vulgo concepta, ubi praecipue culta: cur caeca et Dea; quo loco a Stoicis, Platonicis, Aristotelicis habita, vide apud Voss. de Idolol. l. 2. c. c. 43. quâ autem ratione recens natorum Fortunam futuram exploraverint Vett. habes infra ubi de Virgis natalibus: uti de Sorte Fortunae, Minucio memoratâ, aliquid ibid. infra in voce Sors.
Fortunae cognomina ac epitheta varia.
Α῎πους, Sine pedibus, apud Curtium l. 7. c. 8 cuius effigiem expressam habes apud Alex. ab Al. Genial. Dier. l. 1. c. 13. quem de variis Fortunae formis, symbolis, figuris, statuis, consule, ut et ibid. Tiraquellum, adde Loccenium ad Curt. Bona Fortuna, Gr. Α᾿γαθὴ Τύχη, Fidei fuit comes: fuit item haec formula auguralis. Dubiae, vicus in Aventino fuit, in reg. Urbis 13. ut P. Victor tradit. Equestris aedem habuit magnificentissimam a Q. Ful vio Flacco Praetore locatam; qui Iunonis Laciniae proin in Brutiis aedem ad partem dimidiam detexit, ut aedem suam tegulis eius marmoreis ornaret, vide Lips. Comm. ad l. 3. Ann. Tacit. Fors Fortuna a Servio Tullio consecrata est, qui ei primus aedem fecit, extra urbem in ripa Tiberis: auxit dein vel restituir Carvilius, item Cl. Tiberius Imp. Hanc, qui sine arte aliqua vivebant; venerati sunt. Fortis, cuius meminit Liv. l.27. c. 25. Cella Fortis Fortunae. Ovid. l. 6. Fast. v. 771.
Quam cito venêrunt Fortunae Fortis honores!
Vet. item Inscr. Numini. Fortis. Fortunae. Marianus. Libens. Cum. Suis. Votum. solvet. Genitalis, de qua vide Thom. Bartholin. de Puerp. veter. Hera seu Domina, Q. Ennius apud Cic. de Officiis l. 1. Vos ne velit an me regnare Hera. Malae templum seu ara consecrata fuit, in Esquilinis, Liv. Mammosae aedes fuit, in capite Viae Nonae, a qua etiam vico nomen. Mascula, aedem habuit prope templum Veneris, Plutarch. de Fort. Roman. dedicatam a Servio: qui et in Regia sua templum ei condidit. Muliebris templum meruit, in memoriam liberatae Urbis ab obsidione Coriolani, intercessione Veturiae et Volumniae, apud Dionys. Halic. l. 8. Saepe locuta est. Natalis Primigenia, fortuita puerorum regere credita est: sicut necessaria illorum Fatum. Ei in Principis nativitate publicae in Capitolio positae fuêre effigies. Obsequens dicta est, quasi indigens vel clemens. Huius aedes fuit in regione octava, de qua vide P. Victorem. Parva dicta a Servio, quod matre natus capitivâ, eius beneficio, Rex factus sit. Φερέπολος, vide infra Marmor. Plebeiae templum fuit ab eodem Servio, eandem ob causam, exstructum Ovid. Fast. l. 6. Praenestina, celebris admodum fuit, a loco; in quo colebatur, sic appellata. Cum Hercule simul culta est. Primigenia templum in Capitolio habuit: Eidem aliam vovit aedem P. Sempron. Cos. cum M. Cornel. Cethego A. U. C. 549. quam ipse Censor postea locavit in colle Quirinali: dedicavit 10. annis post Q. Marcius Ralla Duumvir, Liv. l. 16. et 34. Privatae Fortunae sive propriae delubrum in Palatio, a Servio fuit excitatum. Plutarch. Prospera seu secunda, apud Ael. Var. Hist. l. 13. c. 43. eadem fuit cum Bona. Publica, in Valle Quirini, quae inter Esquilias et Quirinalem collem culta est; Ovid. Fast. l. 4. Hanc hanc cum Regia eandem facit Dempster. Reduci templum Domitianus condidit, Mart l. 8. Epigr 64. cuius epigraphe ad Domitianum Eidem ara consecrata est Romae, ob reditum Augusti, Dio l. 54. Eius quoqueve meminit Claud. de 6. Hon. Cons. Carm. 28. Initio.
Aurea Fortunae Reduci si templa priores
Ob reditum vovêre Ducum,
Regia, in interiori Principum cubiculo colebatur, eratqueve aurea. De illa vide Tac. Ann. l. 15. Iul. Capitolin. in Anton. Pio et Antonin. Phil. Forte eadem est cum Publica apud Sen. de Ira l. 1. c. XI. ubi ait: Habuit in concilio Fortunam publicam. Salutaris, in marmoribus vetustis, vocata est illa, cui res in bello prospere gestae attribui solitae sunt. Seiae aedem exstruxit Nero, ex
lapide Phengite: (quare etiam foribus opertis claritas ibi erat, haud alio quam specularium modo luce inclusâ, Plin. l. 36. c. 22.) a Servio Rege sacratam aureâ domo complexus. Τύχη, apud Graecos eius nomen, quod tamen apud Homer. non extare, annotavit Augustin. Virgo, vide infra Virgo Fortuna. Viscosa dicta est, quod eminus nos captet et rebus adhibeat. Plutarch. in quaest. Rom. et de Fort. Rom. De eius aede vide P. Victorem. Fuêrunt et Fortunae averruncae, bene sperantis, blandae, bonae spei, convertentis et Virginis, a Servio Tullio exstructae ac consecratae aedes, Plutarch. in quaest. Rom. q. 74. Q. Catulus Fortunam huius diei consecravit, apud Plutarch. in Mario. Ad cuius aedem signa seminuda fuisse a Pythagora Samio pictore facta, refert, Plin. l. 34. c. 8. ubi perperam nonnulli legunt, Fortuna huius Deae. Vide Hadr. Turneb. Advers. l. 12. c. 12. Meminit Fortunae huius diei, Cic. de LL. l. 2. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Fortuna — (lat. „Glück“, „Schicksal“; Fors Fortuna: „Macht des Schicksals“; Beiname Antias) ist die Glücks und Schicksalsgöttin der Römischen Mythologie, entspricht der Tyche in der Griechischen Mythologie und dem Heil bei den altnordischen Völkern.[1]… …   Deutsch Wikipedia

  • Fortuna — Saltar a navegación, búsqueda Fortuna puede referirse: a la diosa romana Fortuna; al asteroide Fortuna, que toma su nombre de la diosa romana; a la marca de cigarrillos española Fortuna, del grupo Altadis; a la motocicleta histórica alemana… …   Wikipedia Español

  • fortuna — sustantivo femenino 1. (en singular; no contable) Suerte, circunstancia a la que se debe lo que ocurre: No tuvo fortuna en los negocios. Es un hombre de poca fortuna, todo le sale mal. 2. (en singular; no contable) Buena suerte o suceso favorable …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • fortuna — (Del lat. Fortūna). 1. f. Encadenamiento de los sucesos, considerado como fortuito. 2. Circunstancia casual de personas y cosas. 3. Suerte favorable. 4. éxito (ǁ buena aceptación). 5. Hacienda, capital, caudal. 6. desus. borrasca (ǁ tempestad del …   Diccionario de la lengua española

  • FORTUNA — Possédant, à Rome, un statut d’une très grande ambiguïté, la notion de fortuna , qui correspondait originellement à «la chance», «la bonne chance» surtout, a sans doute été très tôt divinisée. Mais c’est en ce point qu’il faut essayer d’élucider… …   Encyclopédie Universelle

  • fortuna — s.f. [lat. fortūna, der. di fors fortis caso, sorte ]. 1. [ciò che rende imprevedibili o ineluttabili alcuni eventi umani] ▶◀ caso, destino, fato, sorte, (lett.) ventura. ● Espressioni: buona fortuna [espressione augurale] ▶◀ auguri, (fam.) in… …   Enciclopedia Italiana

  • Fortuna — {{Fortuna}} Italische Schicksals und Orakelgottheit, die in Praeneste, dem heutigen Palestrina, ein bedeutendes Heiligtum besaß und in Rom, je nach ihrem Wirkungsbereich, unter verschiedenen Beinamen verehrt wurde: als Fortuna des römischen… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • fortuna — FORTÚNA s.f. (livr.) Soartă, destin; noroc, şansă. – cuv. lat. Trimis de zaraza joe, 06.01.2004. Sursa: DEX 98  Fortúna s. pr. f., g. d. art. Fortúnei Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • Fortuna — Fortuna, CA U.S. city in California Population (2000): 10497 Housing Units (2000): 4414 Land area (2000): 4.815261 sq. miles (12.471469 sq. km) Water area (2000): 0.000055 sq. miles (0.000142 sq. km) Total area (2000): 4.815316 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Fortuna — (Лос Каньос де Мека,Испания) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Trafalgar, 34, 11159 …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”